GADES quae GADIRA Graecis Ins

GADES quae GADIRA Graecis Ins
GADES, quae GADIRA Graecis Ins
parva Hisp. Baeticae, proxima continenti contra Caesarianam, et portum Mnesthei, cum urbe Episcopal. sub Archiep. hispalensi, inde 19. leuc. a Tyriis condita, col. Rom. inter ostia Baetis, et Calpen. Inde Gaditanus, ut mare Gaditanum et Gaditanae puellae, quae agilitatis, lasciviaequeve nomine olim in pretio fuêrunt. Mart. l. 6. Epigr. 71. cuius Epigraphe Telesina.
Et Gaditanis ludere docta modis.
Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 162.
——— Ut Gaditana canoro
Incipiat prurire choro
Graecis, uti dixi, Gadira. Suid. Γάδειρα, τόπος κατὰ την Ε᾿ςθερίαν μοῖραν ἀποτελεύτηςις τῆς θαλάςςης, καὶ ῟οιον ἐκροὴ ἀπὸ τῆς πρὸς ἡμᾶς εὶς την` Α᾿τλαντίδα θάλαςςαν καὶ τὸν Ω᾿κεανὸν ἥν διαπλευσαι οὐκ ενῆν βραχώδη καὶ ???κοτοειδῆ τυγχάνουςαν. Deinde rationem nominis profert, Γάδειρα παρὰ την` γην̑, καὶ την` δείρην ὅ ἐςτι τράχηλος. Solin. vero aliud etymon longe verisimilius reddit, c. 6. In capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, ins. a continenti septingentis passibus separatur, quam Tyrii a Rubro mari profecti Erythraeam, Poeni linguâ suâ Gadir, i. e. septem, nominarunt. Unde Hesych. Γάδειρα τα περιφράγματα, et Rufus Avien. in Descriptione Orbis,
Poenus quippe locum Gadir vocat undique septum.
Hebraeis certe gadar est sepire, unde geder, maceria, sepimentum. Nic. Lloyd. Hîc Geryonem victum bobusque privatum ab Hercule, fabula habet. Vide Strab. l. 3. p. 140. Plin. l. 4. c. 22. Melam, Cluv. l. 4 p. 24. Edit. in Quarto. Est haec Ins in Oceano, in ora Andalusiae, ab Or. in Occ. extensa, per 3. aut 4. leuc. Cum Urbecognom, parva, sed munita, in parte Occ. Ins. direp ta ab Anglis, sub elizabetha Regina arcequeve et portu capacissimo, ubi emporium celebre. 19. luec. Hisp. ab Hispali in Austr. 7. ab ostio Baetis fluv. 15. a Calpe in Circ. Ins. iungitur Continenti ponte la Puente de Suago. Baudr. Fretum Gibraltar dicitur, Hollandorum, duce Heempskerkio, navali victoriâ celeberrimum, sec. praet. Vide Hug. Grot. Ann. Belg.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”